- CORNIX
- CORNIXcastitatis ac concordiae in coniugio Magistra habita est olim: unde solitariae Cornicis occursus, in nuptialibus auspiciis mali ominis fuit. Hinc illud, Ε᾿κκόρει κόρη κορώνην, Everre sive elimina Virgo cornicem, quod habes apud Orum, Hieroglyph. et Plindari Scholiasten in Pyth. Vide et Aelian. de Animal. l. 3. c. 9. ubi narrat, ut non temere misceantur, nisi cum compare sua, eâque mortuâ viduam vitam degat superstes; atque idcirco in nuptiis, post Hymenaeum, Cornicis nomen invocari proque signo haberi concordiae in iis, qui liberûm quaerendorum gratiâ sociantur. Adi quoque Politianum, Miscellan. c. 67. et Hadr. Iunium, Miscellaneor. l. 1. c. 1. sed perperam Politianus de concordia Cornicis, intellexit illud Iuvenalis, Sat. 1. v. 116.Quaeque salutatô crepitat concordia nidô.Nec enim rostrô cornix crepitat, sed ciconia; unde Crotalistria dicitur Publio Syro; eaque non minus concordiae symbolum erat, cum mas et femina fere in nido simul conspiciantur. Voss. de Idolol. l. 3. c. 86. De eadem ave narrat Aelian. de Animal. l. 6. c. 7. ut Rex Aegyptius Marres operâ Cornicis uti fuerit solitus in literis, quo terrarum vellet, mittendis; cui proin mortuae sepulchrum, statuerit quod ad lacum Myridis, prope Crocodilorum oppidum, soleat ostendi. Aegyptiacae vanitati tribuendum, quod ibidem dicitur, Cornicem, simul ac audiisset, quo perferenda esset epistola, quae regiones transeundae, ubi quiescendum, eo prout acceperat, iter direxisse: captum haec mutae animantis excedunt, verba sunt Vossii, loc. cit. c. 98. Sed solent homines de magnis lequi maiora, ut magis sint admirationi. Etsi non ignorem, aliquos et his fidem habere; sed putare, malum Genium hanc alitem duxisse. Simile quid de Rangiferis, notissimae celeritatis in Septentrione animali, afferemus infra. Apud Posidippum κορώνῃ πανδοχικῇ, cornici cauponariae, h. e. in taberna cauponis educatae, comparatur Parasitus edax, in Epigramm. sepulchrali, cuius initium,Φυρόμαχον τὸν πάντα Φαγεῖν βόρον, οἷα κορώνηνΠανδοχικὴν, αὕτη ῥῶγας ἔχει καπετός κλ.Cuiusinodi aves hodieque solent in tabernis cicuratae nutriti, vorax suâpte naturâ animal, et quidquid obtuleris, deglutiens. De quo Epigrammate, vide Salmas. ad Solin. p. 1220. adde quae diceinus infra, ubi de S. Martini ave.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.